From Wikipedia, the free encyclopedia
Eduinus Corley Moses (natus Daytoniae Ohii[1] die 31 Augusti 1955[2]) est athleta ludorum stadiorum Americanus emeritus, qui clipeos aureos in certaminibus obicium 400 metrorum in Olympiis aestivis annorum 1976 et 1984 abstulit. Inter 1977 et 1987, Moses 107 ultima continua in 122 certaminibus continuis abstulit, atque athleticas mundi palmas quater consecutus est. Praeterea praecepta opportunitatis et probationis medicamentorum Olympicae reficere iuvit. Anno 2000, primus praeses Academiae Athleticae Mundi Laureus electus est, internationalis maximorum athletarum societatis quae hominibus prodest.[2]
Collegium Morehouse Atlantae Georgiae frequentavit, ubi physicae et ingeniariae industriali studuit. Anno 1994 gradum MBA apud Universitatem Pepperdine accepit. Doctoratum honoris causa ab Universitate Massachusettensi Bostoniae mense Maio accepit.
Vegetarianus et humanitarianus, pacem suadet.[3][4] Submarinus generis scuba urinator est, et aeroplana oblectationis causa gubernat.[5] Ei est filius Iulianus, in California meridiana die 29 Augusti 1995 natus, qui etiam athleta internationalis est.[6]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.