From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesia Syro-Malankara Catholica sive Ecclesia Syrorum Malankarensium (ab anno 2005 plenius Ecclesia archiepiscopalis maior Trivandrensis Syrorum Malankarensium)[1] est una ex Ecclesiis Catholicis Orientalibus et ramus Christianorum Sancti Thomae, quae ritum Antiochenum sequitur.
Ecclesia Syro-Malankara Catholica est pars illorum Christianorum Sancti Thomae, qui post sic dictum Ius iurandum crucis Coonan anno 1653 datum autocephali facti sunt, ex quo Ecclesia Malankara Syriaca Orthodoxa orta est, quae in India meridiana etiam "Iacobitarum" vocatur. Quod nulli nisi episcopi ad Patriarchatum Antiochenum pertinentes, qui ritum Antiochenum secuti sunt, parati erant ad sacros ordines afferendos, ritum Chaldaicum Christianorum Sancti Thomae avitum relinquere ac ritum Antiochenum suscipere coacti sunt. Maior Christianorum Sancti Thomae pars, quae anno 1653 unionem cum Ecclesia Catholica Romana retinuit, usque ad hunc diem ritu Chaldaico antiquitus accepto utitur. Haec ecclesia Syrorum Malabarensium appellatur.
Anno 1926 metropolita Malankarensis, Mar Basilios II. († 1929), cui controversiae erant cum patriarcha Antiocheno Ecclesiae Orthodoxae Antiochenae Syrorum, una cum quinque episcopis disceptationes de unione cum ecclesia Catholica Romana inierunt. Tres postulationes posuerunt:
Quae postulationes a Sancta Sede probatae sunt.
Die 20 Septembris 1930 duo episcopi in communionem cum papa Romano ingressi sunt:
Nonnullis annis post duo alii episcopi secuti sunt:
Anno 1932 hierarchia ordinaria Ecclesiae Syro-Malankarae Catholicae erecta, Trivandrum sedes metropolitana et Tiruvalla dioecesis suffraganea constituta est.
Hodie ecclesiae sunt 430 000 fidelium in octo dioecesibus, quae archiepiscopo maiori Trivandrensi subiectae sunt. Extra Indiam duodecim communitates sunt in Civitatibus Foederatis Americae, quinque in Germania.
Die 10 Februarii 2005 Ecclesia Syro-Malankara a papa Ioanne Paulo II constitutione Apostolica Ab ipso Sancto Thoma Apostolo[2] canonice archidioecesis maior erecta et archiepiscopus Trivandrensis, Cyril Mar Baselios Malancharuvil O.I.C., in archiepiscopum maiorem evectus est (Christiani Syro-Malankari eum Catholicum vocant). Archiepiscopus maior praesens est a die 10 Februarii 2007 Cardinalis Isaac Cleemis Thottunkal.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesia Syro-Malankara Catholica spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.