Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesia Iesu Christi Diebus Ultimis Sanctorum[1] (Anglice The Church of Jesus Christ of Latter-Day Saints), etiam nominibus Ecclesia Mormonica vel Ecclesia Mormonum appellata, est religio maxima ex America orta, a Iosepho Smith in civitate Novo Eboraco die 6 Aprilis 1830 condita.
Ecclesiae fidelibus, qui Diebus Ultimis Sancti (vulgo Mormones) se appellant, quattuor libri sacri sunt: Biblia Sacra, Liber Mormonis, Doctrina Conventaque, et Pretiosissima Margarita.
Mormones credunt praesidem ecclesiae, nunc Russell M. Nelson (n. 1924), "prophetam, vatem, revelatorem" esse solumque cui revelationem Dei quae totius ecclesiae interest accipere licet.
ignoto (Museum Historiae Artisque Ecclesiae).]]
Diebus Ultimis Sancti credunt Iosephum Smith, cum quattuordecim annos habuerit, in silvam prope domum quae nunc Silva Sacra appellatur ivisse, Deum quae ecclesia vera esset rogatum. Iosephus divino spiritu hoc agere instinctus est postquam in libro Iacobi in Bibliis Sacris legit: "Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei."—Iacobi 1:5, Vulgata.
In Silvā Sacrā, dum Iosephus orabat, Satanas eum superavit atque eius linguam ligavit ut loqui non posset. Tenebrae eum obsederunt, et Iosephus se interire putavit. Nihilominus, Iosephus contra Satanam contendit et totā fortitudine Deum oravit ut e potestatem Satanae liberaretur. Cum desperaturus esset, pila lucis apparuit et in Iosephum cecidit; e vinculis Satanae liberatus est, et duas personas veste alba amictas vidit. Alter Iosephum nomine vocavit atque, alterum digito monstrans, dixit: "Hic est Filius Meus Amatus. Audi eum."
Iosephus has duas personas Deum Patrem et Iesum Filium esse credidit. Igitur, eos rogavit quae ecclesia vera esset quācumque se sociare oporteret. At ei responderunt nullam ecclesiam veram esse, eum cum nullā se sociare oportere, omnium fides abominationem in Iesu visu esse. Iosephus domum ivit et mater eum rogavit quid ei esset. Respondit ille, "Numquam cura; totum bene est. . . . Mihi ipsi didici Presbyterianismum non verum esse."
Nemo Iosephum Deum Patrem et Jesum Filium vero vidisse crediderunt, ac multi eum irriserunt atque aggressi sunt, etiamsi modo puer iuvenis erat. Nihilominus, ille historiam suam numquam negabat; dixit quidem, "Visionem enim vidi; scivi, et scivi Deum scire, et negare non potui, neque ausus sum; utique scivi sic agendo me Deum offensurum damnandumque esse."[2]
Tribus post annis, angelus nomine Moroni in cubiculo Iosephi Smith ter apparuit donec peccatorum ignosci orabat. Moroni Iosepho de libro in laminis aureis scripto qui historiam incolarum antiquarum Americae partis terrae narravit atque plenum Evangelium a Iesu Christo ipso incolis antiquis datum continuit. Moroni Iosephum ad laminas aureas duxit, quae sub collem prope eius domum sepultae erant, sed laminas auferre quattuor annos licitum non erat. Inter quos annos Iosephus multa a Moroni doctus paratusque Iesu regressui? est. Anno 1827, Iosepho tandem laminas aureas auferre licuit, et potestate Spiritūs Sancti Librum Mormonis e laminis aureis in linguam Anglicam transcripsit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.