From Wikipedia, the free encyclopedia
Despoena (Graece Δέσποινα 'domina' vel Despoine) in mythologia Graeca fuit filia Demetris et Posidonis et soror Arionis.[1] Ea est dea mysteriorum cultuum Arcadianorum nomine Despoena venerata, "domina" iuxta Demetrem matrem, unam ex deis mysteriorum Eleusinorum. Nomen verum eius patefieri non licuit nisi eis, qui in eius mysteriis initiati erant.[2] Pausanias dicit Demetri esse duas filias: Coram maiorem natu, tum Despoenam, Iove Corae, Despoenaeque Posidone patre. Pausanias manifeste narrat Coram esse Persephonem, quamquam verum Despoenae nomen in medium non profert.
Posidon, apud mythum primitivum, Demetrem videns matrem terrestrem concupit. Quae, ut eum effugiat, formam equinam sibi adsumit, sed ille sibi formam admissarii vicissim adsumens cum ea coniungitur. Ex hac coniunctione Demeter filiam Despoenam filiumque Arionem (Graece Ἀρείων), equum fabulosum, parit. Mater, irá ob hanc vicissitudinem incensa, epitheton Erinys 'furens' accipit.[3]
Vocabulum despoena a vocabulo Graeco Mycenaeo *des-potnia deducitur, 'domina domús, materfamilias' significans, a Graeco domos, a PIE *dem/*dom 'aedificare, domus' + potni (Graece potnia 'domina' deducto. Forma mascula est despotes (Graece Δεσπότης 'dominus domus, paterfamilias').[4] Inter Mycenaea vocabula cognata sunt potnia et Posedao (Poseidon), quae in Graecia classica easdem significationes habentia hereditate accepta sunt. Demeter probabiliter est verbum cognatum, 'mater domús, materfamilias' significans, a PIE *dems-mater deductum.[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.