From Wikipedia, the free encyclopedia
Ethica deontologica vel deontologia (a Graeco τὸ δέον 'obligatio, officium'[1]) est ethica et normativa diiudicandi ratio, qua moralitas actus ex eo aestimatur, quomodo officii praescriptis obsequitur. Quae doctrina non numquam appellatur ethica in officio vel obligatione vel praeceptis posita, quia praeceptis ad officium nostrum ligamur.[2] Cum actus maioris momenti sit quam ea quae ex actu consequuntur, ethica deontologica cum consequentialismo,[3] ethica virtutis et ethica pragmatica contendi solet.
Deontologia est forma Latina termini Anglici deontology, quem invenit Ieremias Bentham mediis annis 1820, quo 'cognitionem recti et decori' significaret.[4] Qui sensus latior in lingua Francica retinetur, praecipue in locutione code de déontologie, qui codicem ethicum, terminum ethicae professionalis, significat. Deontologiae autem terminum nova et quidem hodierna definitione speciali instruxit C. D. Broad,[5] qui theorias ethicas in duas divisit partes, quae sunt theoriae teleologicae et theoriae deontologicae, quas cum absolutismo morali contulit.[6]
Ethica deontologica praecipue cum consequentialismo aemulatur. Itaque recte agere non est rectum finem respicere sed potius praeceptum morale observare. In consequentialismo Rectum ad Bonum, in deontologia autem Bonum ad Rectum reducitur. Actum cum Recto non congruentem perficere non licet, quamvis Bonum pariat.
Inter deontologos hodiernos numerantur Thomas Nagel, Thomas Scanlon, Rogerius Scruton, Francesca Kamm. Theoria ethicae Immanuelis Kantii deontologica habetur.
In consequentialismo actus, utrum morales sint an non, ex eis quas pepererunt rerum condicionibus aestimantur. In deontologia autem moralitas actuum non ex consecutionibus, quamvis optimi sint, aestimatur. Etiamsi ex actu aliquo praecepta deontologica violanti consequeretur, ut alii homines ab huiusmodi actibus impedirentur, nihilo minus actus pravus esset, nam deontologi est tales tantum actus, qui cum normis generalibus congruant, perficere. Rectum Bono praefertur.
Obligationes deontologicae permissionibus supplentur.[7] Certi enim actus, etsi consecutiones quamvis bonas non adferunt, recti esse possunt, quippe cum normas permissionis repraesentent. Quos actus constat non obligatorios esse, immo perfici permittuntur, quamvis minus bonas consecutiones adferant.[8] Eiusmodi actus consistunt in actibus, quos perficere non solum debemus sed etiam non debemus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.