From Wikipedia, the free encyclopedia
Decius Marius Venantius Basilius (natus saeculo 5, mortuus saeculo 5 aut 6) vir publicus Romanus sub regno Odoacris fuit.
Basilius senator Italicus e gente clara Caecina erat. Pater eius Flavius Caecina Decius Basilius erat, consul anni 463, fratres Flavium Caecinam Decium Maximum Basilium Iuniorem, consulem anni 484, et Caecinam Mavortium Basilium Decium Iuniorem (consulem 486) habuit. Basilius Venantius Iunior, qui anno 508 consulatum administravit, verisimiliter filius eius est.
Basilius anno 484 una cum Flavio Theoderico consulatum gessit et praefectus urbi Romae erat. Praeterea et patricius nominatus est. Quod Amphitheatrum Flavium terrae motu afflictum reficerat, inscriptione honoratum est:
« DECIVS MARIVS VENANTIVS
BASILIVS V[IR] C[LARISSIMVS] ET INL[VSTRIS] PRAEF[ECTVS]
VRB[I] PATRICIVS CONSVL
ORDINARIVS ARENAM ET
PODIVM QVAE ABOMI
NANDI TERRAEMO
TVS RVINA PROS
TRAVIT SVMTV PRO
PRIO RESTITVIT »[1]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.