Cuminum cyminum
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cuminum cyminum, apud antiquos cuminum vel rarius cyminum (Graece κύμινον), est species herbae, indigena regionis a mari Mediterraneo orientali ad Asiam australem patentis. Cuius semina angusta et oblonga in arte coquinaria multarum gentium adhibentur.
Gaius Plinius Secundus haec de cumino scripsit:
condimentorum tamen omnium, quae fastidiis, cuminum amicissimum. nascitur in summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alterum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii Thebaicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. in Carpetania nostri orbis maxime laudatur, alioqui Aethiopico Africoque palma est; quidam in hoc Aegyptium praeferunt.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.