From Wikipedia, the free encyclopedia
Crystallum liquidum est quiquam status materiae, qui interdum inter statum liquidum et solidum intervenit, cum moleculae formas oblongatas ostendunt et vires inter eas sunt anisotropicae et debiles. Ordo praebitus inter liquidi chaos et completum solidi ordinem respectu molecularum orientationibus et positionibus sedet.
Materiae ipsae, quae hos status intemediarios praebent, saepe quoque dicuntur crystalla liquida. Quamobrem sunt qui malunt appellare statum mesostatum et materiam mesogenum.
Primum crystallum liquidum repertum est anno 1888 a botanicus Fridericus Reinitzer cum primum liquefactionem cholesteryl-benzoatis investigabat. Notavit fluidum turbidum circa 146 °C apparere, quod liquidum clarum usitatum ante 178 °C non formavit. Conclusit igitur novum statum materiae repperisse quod ordinem inter solidum cystallinum et liquidum isotropicum habet. Hodie etiam ut materia monitorii utetur.
Crystalli liquidi status iuxta augescentem ordinis gradum includunt:
Polymeri quoque hos mesostatus ostendere possunt, et inclytum exemplum est Kevlar, polymer qui, dum extrusus est, statum smecticum ostendit, qua propter proprietates duras solidificando capit speciales, quibus postea glandes bene repellere potest.
Fluidum · Gas · Plasma · Condensatum Bosenianum-Einsteinianum · Aerosol
Liquidum · Colloide · Emulsio · Microemulsio · Spuma · Sol · Superfluidum
Crystallum liquidum · Status isotropicus · Status nematicus · Status smecticus · Status chiralis · Status columnaris
Solidum · Crystallum · Supersolidum · Vitrum · Plasticum · Gelatum · Spuma solida
Magnes · Ferromagnes · Paramagnes · Diamagnes · Vitrum turbinum
Gellium · Insulatrum · Conductrum · Semiconductrum · Superconductrum
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.