From Wikipedia, the free encyclopedia
Codex Leningradensis,[1] e collectione Abrahami Firkovich(en), est veterrimus codex manu scriptus, qui integrum Veteris Testamenti textum lingua Hebraica (sive Tanach) continet. Sunt quidem notae partes antiquiores (vide etiam: Manuscripta Maris Mortui), etiam versionis Graecae exemplaria (Septuaginta) longe antiquiora exstant, sed nullum manuscriptum textum integrum praebet. Codex Leningradensis iure optimum Masoretici textus exemplar habetur.
Hic codex, cum urbs Leningrad anno 1991 denuo Sankt-Peterburg nominata sit, Codex Petropolitanus interdum vocatur. Quod aptum non est, quia hoc nomen pro codice prophetarum anno 1876 publicato (bibliothecae sigla: MS. Heb B 3) adhiberi solet. Hic circiter centum annis antiquior est (ex anno 916), sed tantum libros prophetarum continet.
Manuscriptum in annum 1008 datatur. Scriptor Samuel ben Jacob ipse indicat se libros ab Aaron ben Mosche ben Ascher emendatos exscripsisse. Verisimiliter manuscriptum Cairo scriptum, postea ad hominem quendam Damasci habitantem venditum est. A saeculo undevicesimo medio codex in Petropoli in bibliotheca Russica gentilicia asservatur, ubi anno 1990 etiam photographice reproducta est.
Codex Leningradensis omnes Bibliorum libri Hebraice confecti continet eo ordine, quo editiones Iudaicae (Tanach) imprimi solent. Libri Paralipomenon autem im Codice Leningradensi (sicut et in Codice Aleppensi) non sunt in fine "scriptorum" (Cetuvim), sed in initio eorum. Praeterea copiosae peritorum glossae inveniuntur nec non sedecim paginae ornatae. Textus tribus columnis divisus est, quibusdam in libris poeticis (Psalmi, Iob, Proverbia) duabus.
Una cum quibusdam manuscriptis mancis Codex Leningradensis usque ad hoc tempus est plurimarum editionum Bibliorum Hebraicorum exemplar, quia est antiquissimum manuscriptum perfectum systemate Masoretico confectum, quod a familia Ben Ascher, quae a Masoretis disciplinae Tiberiadis saeculorum 9./10. repetit, creatum est. Etiam Biblia Hebraica Stuttgartensia et Biblia Hebraica Quinta, quae modo editur, hoc textu innituntur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.