Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Coclear est instrumentum escarium quod in parvo levique, ovato rotundove poculo manubriato consistit. Coclearia praecipue ad mensan exstruendam adhibentur, sed etiam in cibo parando ad metienda, miscenda, excitanda, iactanda elementa. Coclearia hodierna ex metallo (insigniter argento, aut laminato aut solido), ligno, porcellana, vel plastica fabricantur. In variis culturis longe diversa coclearia ex variis materiis facta ad multos usus cibosque apta sunt.
Inter exstantia variarum coclearium formarum exempla in Aegypto antiquá adhibita sunt coclearia ex ebore, silice, ardesia, lignoque facta, quorum multa symbolis religiosis ferunt.[1] In civilizatione Ozieri? neolithica in Sardinia, trullae et coclearia iam in usu erant. Coclearia in Sinis tempore domús Xang ex ossibus fabricabantur; aeneis autem coclearibus ibi erant acumina, et instrumenta escaria esse poterant.[2]
Coclearia etiam instrumenta musica esse possunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.