Indiae religionum numero fidelium tertia est christiana, cui sunt 24 miliones credentes, qui 2.3 centesimae incolarum Indiae efficiunt. Traditio vult religionem Christianam a Sancto Thoma in Indiam conlatum esse. Inde Christiani Indici, qui ecclesias suas ab apostolo Thoma repetere credunt, se Christiani Sancti Thomae vocantur. His diebus varias in ecclesias divisas sunt. Praeterea sunt alii Christiani Catholici, Orthodoxi, Protestantes, Anglicani.

Thumb
Ecclesia cathedralis Catholica in Goa vetere
Thumb
Distributio Christianorum in regionibus Indiae

Christiani Sancti Thomae

Si plus cognoscere vis, vide etiam Christiani Sancti Thomae.

Ecclesiae Catholicae

Thumb
Basilica "Beatae Mariae Virginis a Salute" in oppido Vailankanni sita locus peregrinationis in India maximi momenti est.

Ecclesia Catholica Romana ibi initium cepit, postquam Vasco de Gama anno 1498 pro Portugallia viam marinam in Indiam invenit. Sanctus Franciscus Xaverius annis 1542-1545 circa Goam magno eventu evangelium praedicavit. Cum autem animadvertit multos solius utilitatis causa Christianos factos esse, a rege Lusitanico petivit, ut inquisitionem in Goa constitueret - quod postea inter alios Voltarius vituperavit. Reliquiae eius arte medicatae usque ad hunc diem ibidem in arca argentea in Basilica Boni Iesu asservantur.

Praeter Catholicos ritus Romani sunt etiam Ecclesia Syrorum Malabarensium Catholica et Ecclesia Syro-Malankara Catholica, quae se Christianos Sancti Thomae esse credunt.

Ecclesiae Orthodoxae et Veteres Orientales

Christiani Sancti Thomae Orthodoxi in Ecclesia Iacobitarum, Ecclesia Syro-Malancara Orthodoxa et Ecclesia Syrorum Malabarensium Orthodoxa congregantur.

Ecclesia Syrorum Orientis, quae ritum Chaldaicum sequitur, cum nulla alia ecclesia in communione est.

Ecclesiae Protestanticae et Anglicanae

Saeculo duodevicesimo primus missionarius Protestanticus nomine Bartholomäus Ziegenbalg in Indiam venit. Variae ecclesiae Presbyterianae, Reformatae, Congregationalisticae, Methodistae et Anglicanae anno 1947 coniunctae Ecclesiam Indiae meridianam formaverunt, quae est pars Communionis Anglicanae. His diebus huic ecclesiae sunt circiter 2.2 milliones fidelium.

Et Ecclesiae Indiae septentrionali et Ecclesiae Mar Thoma circiter 500 000 fidelium sunt.

Praeterea in India anno 1995 erant 1 300 000 Lutherani, 473 000 Methodistae et 425 000 Baptistae. Maxima Ecclesia Pentecostalis est Ecclesia Pentecostalis Indica Dei. In regione Andhra Pradesh prope Mahbubnagar Mennonitae habitant, qui ab anno 1890 conversi sunt.

Notae

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.