From Wikipedia, the free encyclopedia
Chamŏis[1] (Aegyptie Ḫc-m-Wɜs.t, fortasse IPA: /xaʕm'wiʔsə/, "Apparens in Thebis") filius quartus Rhamsis II, secundus Esenophridis[2] uxoris, et inter tot fratres et sorores, longe praeclarissimus.
Chamois | |||||
---|---|---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||||
Hieroglyphica | |||||
Translitteratio | Ḫc-m-Wɜs.t |
Chamois conflictantibus nationibus adulevit. Videtur proelio illi apud Cades facto interfuisse, et nonnullis aliis. Post iuventutem inter proelia, factus est sacerdos sem (seu setm) dei Phthae Memphites, anno fere sedecim patris regnantis, primum sub sem principalem Huiam, dein solum. Sacerdos sat strenuus fuit, et inter alia aliquot tauros Apin incarnantes sepelivit.
Anno fere 25, frater maior Rhamses factus est heres patris sui, et c. 30 anno, Chamois praefectus est Triacontaeteridibus (Ḥb-Sd)[3] nuntiandis, quae festivitates Memphi haberi soluerunt, sed nonnullae in Aegypto Superiore, in Lucinae Civitate et Silsili. Inter sacerdotium suum, fortasse templum Phthae auxit Memphiticum. Memphidi et aliquando praefectus est.
Chamois monumenta regum patriciorumque priorum, e.g. Sebercheris (Špś-Kɜ=f),[4] Sephris (Śɜḥw-Rc),[5] et Rathuris (Nj-Wśr-Rc Ỉnny).[6] Renovavit et pyramidem Onni (Wnỉś).[7] Quae opera antiquitatis renovandae in inscriptionibus suis "amori antiquitatis" attribuere solebat (e.g. vide infra), unde nonnumquam "Aegyptologus Primus" dicitur. Talia opera fecit seriore sacerdotio sem, cum titulo additicio "Praefecti Artificum." Nonnullae igitur renovationes factae sunt Chamoe iam Sacerdote Magno Phthae Memphitico, anno fere 45 Rhamsis II.
Translitteratio
… n cɜw.n
mrr=f pɜwty.w šps.w ỉmy.w ḥɜ.t
ḥnc mnḫ ỉr.wt=sn nb …Lingua Latina
… tantus erat
amor eius priscorum patriciorum antiquitatis
et virtutis factorum eorum omnium …– Inscriptio Chamois in statua Kɜ-Wcb regii filii (JE 40431)[8]― convertit Iustinus
Chamois factus est heres patris sui aetatis anno 50, sed quinque annos post, vitae defunctus est. Ei successit Amenephthes (Mr-n-Ptḥ)[9]
Chamoi fuerunt, nobis noti, duo filii, unaque filia. Filius maior, Rhamses nomine, in statua cubica Memphi reperta commemoratur. Filius alter, Horus[10] nomine, factus est Sacerdos Maximus Phthae Memphiticus. Chamoi etiam fuit filia nomine Esenophris quae patruo suo Amenephthi nupsit.
Nepos unus nobis notus est: Horo enim filio suo fuit filius qui et Horus nuncupatus est, qui nepos denique factus est vezirus Aeypti, quo munere iam fungebatur regnante Rhamse III.
Memoria Chamois diu in memoria Aegyptiorum permansit. Sacerdos et antiquitatis studiosus potius magus et vispellio memorabatur antiheroicus. His fabulis solet praenomine titulove Stne (cui pro commentatione nostra forma Latina ficticia "Sethnis" detur) saepius vocari quam Chamois.
Duas narrationes maiores, lingua Demotica, aevo Graecoromano rescriptas habemus.
Sunt et nonnulla fragmenta minora, e.c. unum quo Sethnis caedem sanguinolentum pro larva ulciscitur, alium quod videtur esse ex versione varia fabulae Setne II, etc.
Appellatio Stne, sive titulus sive praenomen sit, a titulo Sm seu Stm, id est sacerdotis genere, deduci patet. Et habemus quidem fragmenta fabularum de "Sethnibus" aliis quam Chamoe. Franciscus Griffith[11] proposuit Σεθῶν Herodoteum esse idem nomen. Quod nomen sane non patet utrum sit *Sethōs -ō m., an Sethōn indec.: illa quidem forma cum aliorum scriptorum Sētho, nempe Sthy, bene convenit (cum reges Sethos nomine dictae aetati haud pertineant), haec autem cum Stne sat bene consonat. Herodoti Sethon Vulcani (id est Phthae) sacerdos fuit, et mira passus est, sed Chamoe numquam regnante, Sethon alius esse videtur. Nonnulli tamen Aegyptologi credunt narrationem Herodoteam de Sethon esse versionem Graecam fabulae cuiusdam Sethnis ipsius Chamois.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.