Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cerbera manghas est parva arbor sempervirens litoralisque ad 12 metra alta, foliis nitidis, atroviridibus, alternis, ovoideis; floribus fragrantibus, corolla alba, tubulari, quinquelobata, circiter tres ad quinque centimetra lata, fauce rosea ad rubram; quinque staminibus, ovario superiori; fructibus ovatis, quinque ad decem centimetra longis, qui maturescentes rubescunt.
Cerbera manghas distributionem geographicam ab Insulis Seisellensibus in Oceano Indico ad Polynesiam Francicam in Oceano Pacifico habet. Litoralibus favet habitationibus, saepe in silvis mangalis congregata. Arbor in Havaios aliosque locos tropicos ut ornamentum introducta est.
Folia fructusque cerberinum, valens cordi glycosidum continent, quod ab hominibus ingestum est venenosissimum. Homines antiqui suco arboris ad animalia venanda usi sunt. In Insulis Marchionis, homines fructum edere ut sibi mortem consciscerent habentur.
Propter semina venenosa, nomen generis de Cerbero deducitur, in mythologia Graeca nomine monstri, immanis trium capitum canis. In Madagascaria, semina ad homines regios venenandos adhibita sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cerberam manghas spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.