Cenotaphium

monumentum conditum ad memoriam honorandam cuiusdam hominis vel gregis hominum From Wikipedia, the free encyclopedia

Cenotaphium

Cenotaphium (Graece κενοτάφιον < kenos 'vacuus' + taphos 'sepulcrum') est monumentum conditum ad memoriam honorandam cuiusdam hominis vel gregis hominum quorum reliquiae vere vel alibi depositae sunt vel omnino evanuerunt. Cenotaphium potest formam sumere vel tumuli inanis vel tumuli honorarii. Quamvis multa cenotaphia erecta sint in honorem hominum singulorum, tamen nonnulla tribuuntur militibus et victimis in bello amissis, vel patriae imperiive ad pacem orandam, aliquando cum flamma aeterna.

Thumb
Cenotaphium Michaelis Montani, Burdigalae situm, litteris Graecis Latinisque inscriptum.
Thumb
Cenotaphium Viridarii Memoriae Pacis Hirosimae situm.
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Thumb
Monumentum Belli Nationale in Canada.

Sic verba monumentorum, sepulcrorum, cenotaphiorum distinguuntur a Florentino iurista Italico in libro septimo Institutionum: "Monumentum generaliter res est memoriae causa in posterum prodita: in qua si corpus vel reliquae inferantur, fiet sepulchrum: si vero nihil eorum inferatur, erit monumentum memoriae causa factum Graeci κενοτάφιον, id est inane sepulchrum appellant."[1]

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.