Cena Dodecatheos

From Wikipedia, the free encyclopedia

Cena Dodecatheos
Remove ads

Cena δωδεκάθεος seu "duodecim deorum" ab Octaviano iuvene privatim celebrata est. Ibi deorum dearumque habitu discubuerunt convivae; Octavianus ipse pro Apolline ornatus est.

Thumb
Imago aevi recentioris: "Epulum deorum" ab Ioanne Bellino inceptum, a Titiano confectum (Pinacotheca Nationalis Vasingtoniae)

De hac cena in opere Suetonii De vita Caesarum legimus, qui citat epistulam M. Antonii singulorum convivarum nomina "amarissime" enumerantem. Citat et carmen populare:

Cum primum istorum conduxit mensa choragum,
sexque deos vidit Mallia[1] sexque deas,
impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,
dum nova divorum cenat adulteria:
omnia se a terris tunc numina declinarunt,
fugit et auratos Iuppiter ipse thronos.

"Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate penuria ac fames," addit Suetonius, "adclamatumque est postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur."[2]

Cenam δωδεκάθεον Beniaminus Jonson poëta scaenicus imitavit in fabula Poetaster quem anno 1602 edidit. Ibi autem Ovidium symposiarchum fuisse praetendit et Iovis personam sustinere, Augustum in cenam irripuisse Ovidiumque in exsilium misisse.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads