Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Causalitas[1] est ratio vel relatio inter eventa, quorum unum alterum efficit. Illud ad causam, hoc ad effectum refertur. Notio causalitatis iam pridem a philosophis pertractatur. Nam Aristoteles in Metaphysica quattuor causas distinguit, quae causalitatem finiunt: materialis, formalis, efficiens, finalis. Quarum celeberrima in disputationibus scientificis causa efficiens est. Saepius quiden pro effectu consecutio dicitur, nam, ut iam vidit Aristoteles, causarum genera varia sunt. Itaque iustum esse videtur pro eventis abstractius de relatis loqui.[2] Apud Graecos causa (αἴτιον) a prima origine ad reatum relata est.
Cicero sic causam definit:
Causa autem ea est, quae id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod Clytaemnestram. Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.