Genetivus
casus grammaticus From Wikipedia, the free encyclopedia
Genetivus[1] est grammaticus declinationis casus, qui possessionem alterius nominis erga alterum monstrat.
Usus casus genetivi
Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genetivus casus indicat, exempli gratia:
- possessionem (filius matris), uti demonstratum est;
- complementum (memini eius);
- designationem (quid habes difficultatis?);
- aetatem (puer novem annorum);
- pretium (magni emere);
- qualitatem (vir magnae prudentiae);
- culpam (proditionis damnatus est);
- mensuram (mons ingentis altitudinis) et
- partem (magna copia frumenti).
Explicatio verbi
Genetivi nomen a gignendi radice gen- originem ducit. Eiusdem radicis sunt genus, generis, genitoris, nec non ingenium.
Exempla
Lingua quibus sunt genetivus sic hoc complementum indicant: X Y**, ubi ** est praecipuum morphema genetivum. Ceterae autem eandem sententiam praepositionibus saepe indicant; verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.
Lingua Graeca
Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:
Genetivus verus rationis
- g. pertinentiae
- g. auctoris
- g. possessoris
- g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
- g. qualitatis
- g. pretii
- g. subiectivus/obiectivus
- g. epexegeticus/appositivus
- g. partitivus
- g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
- g. post verba
- verba animadversionis
- verba regendi (sensu lato)
- verba implendi
Genetivus initii / comparationis
- g. comparationis
- g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.