From Wikipedia, the free encyclopedia
Cancer stomachi (carcinoma stomachi) est morbus stomachi, accurate crebra magis inter viros quam inter mulieres species cancri, quamquam crebritas huius morbi ultimis annis subsidit.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cancer de tunica mucosa gastrica emanat. Centesimae nonaginta cancrum adenocarcinomata, tumores epitheliales, sunt; quinque lymphomata, quinque alia.
Diagnosis per examen gastroscopicum, per examen radiologicum ("series gastrointestinales superiores"), per scanner facta est.
Stomachus (ventriculus, gaster) post oesophagum cibum retinet et eum ante digestionem intestinalem chemice et mechanice praeparet liberatque portiones in duodenum.
Ventriculi parieti sunt tunica mucosa, tela submucosa, tunica muscularis. Tunicae mucosae, crassitudine 1 mm, qua cancri stomachi emanant, ex glandulis foveolisque gastricis composita est. Tunica mucosa ipsa ex lamina epitheliali mucosae et lamina propria mucosae formatur.
Helicobacteris pylori infectio huius cancri causa esse potest. Etiam aliqua cibi genera hunc cancrum creare potunt, nam cancri stomachi crebritas secundum civitates et ergo alimentationis mores mutat; exempli gratia maxima est in Iaponia, Chilia, Ora Opulenta, Columbia, Sina, Lusitania, Russia et Bulgaria.
Si tumor inventus parvus est (momentum T1) et cellulae malignae in nodis lymphaticis et metastases non sunt, saepe est hic cancer sanabilis, nam quinque annos post inventionem morbi circa 65 % hominum hoc cancro laborantium adhuc vivunt.
Invicem, cum tumor iam maior est (exempli gratia momentum T3), quinque annos post inventionem morbi solum 5 % hominum hoc cancro laborantium supersunt.
T1 | Tumor in laminam propriam (T1a) aut telam submucosam (T1b) penetrat (id est carcinoma praecox). |
T2 | Tumor in tunicam muscularem aut subserosam penetrat. |
T3 | Tumor in tunicam serosam penetrat, sed alia membra non tangit. |
T4 | Tumor alia membra (lienem, intestinum crassum, iecur, diaphragma, parietem abdominalem, pancreas, glandulas suprarenales, renes, retroperitoneum) tangit. |
N0 | Nodi lymphatici sani sunt. |
N1 | Cellulae aegrae in uno usque ad duobus nodis lymphaticis inveniuntur. |
N2 | Cellulae aegrae in tribus ad sex nodis lymphaticis inveniuntur. |
N3 | Cellulae aegrae in septem aut pluribus nodis lymphaticis inveniuntur. |
M0 | Metastases non adsunt. |
M1 | Metastases inventae sunt. |
Praecipuus modus hunc cancrum curandi est chirurgia, id est tumorem et propinquiores stomachi partes removere. Chemiotherapia et radiotherapia solum adiuvare possunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.