From Wikipedia, the free encyclopedia
Bryonia (Graece βρυωνία) est genus familiae cucurbitacearum, quae omnes sunt herbae perennes vitium similitudine. Bryoniarum sarmenta exilia longis internodiis geniculata erepunt. Acinis sucus est rubens, qui postea crocinus fit. E radice, quae grandis, alba raphanique similis initio est, caules asparagi satis similes exeunt. Folia pampinea ad magnitudinem hederae dividuntur.[1] Palmites et claviculae et folia bryoniae omnino simillima sunt vitis domesticae.
Constat bryoniam esse venenosam, attamen diutissime medendi consilio adhibita est.
Hodie autem bryonia medendi consilio adhibita in desuetudinem adeo abiit, ut nemo iam nisi forte aliquis ad homoeopathiam inclinatus ad virtutes huius herbae decurrat.
Bryoniae insunt permultae materiae acri gustu effectuque venenifero, sicut bryoninum, bryoamaridum aliaque glucosida, bryonicinum aliaque alcaloidea,[4] saponinum (in seminibus), lycopenum (vis baccarum fulvo colore inficiens).
Bryonia est nomen ab lingua Graeca mutuatum. Nomen Graecum βρυωνία est a verbo βρύω 'germino, pullulo; floreo' derivatum.
Vocabulum bryoniae est praesertim a medicis antiquis a saeculo fere primo p.C.n. usurpatum, cum alioquin melothrum (μήλωθρον)[5] sive vitis agrestis (ἄμπελος ἄγρια) appellaretur.[6] Alioquin autem haec herba vitis alba (ἄμπελος λευκή) appellata est.[7] Bryonia, quamquam vitis non est, tamen vitis vulgo dicta, quippe quae vitis satis similis videretur. Sunt aliae quoque herbae, sicut hedera et milax, quae ex vitis similitudine Dionyso sacrae habebantur. Euripides in Bacchis thiasum baccharum facit Thebas hisce verbis hortantem:[8]
Coronemini hedera, | στεφανοῦσθε κισσῷ· |
pullulate pullulate viridi | βρύετε βρύετε χλοήρει |
milace fructuosa. | μίλακι καλλικάρπῳ. |
Itaque Dionyso, deo vitisatori, non solum vitis vinifera placet, sed etiam aliae herbae eum delectant vitis modo claviculis scandentes racemisque baccas praebentes viridibusque sarmentis pullulantes. Hedera et milax eius sunt generis nec non bryonia, ad quam βρύετε βρύετε illud alludere videtur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.