From Wikipedia, the free encyclopedia
In fabulis Graecis, Briseis (Graece Βρισηίς) est puella Troiana, uxor Mynetis, regis Lyrnesi. Achilles Briseidem sibi cepit praemium belli (γέρας), postquam bello Troiano familiam eius occidit. Nomen verum Hippodamia (Ἱπποδάμεια) est, nam Briseis Brisae filiam significat.
Briseis apud Homerum partes minores agit, sed apud mythographos posteriores, sicut apud Ovidium et Propertium, vario lumine illustratur.
Rapuerat Agamemnon Chryseidem, filiam sacerdotis Apollinis. Cum quidem ab Apolline per oraculum ad relinquendam Chryseidem compulsus esset, Talthybio et Eurybatae nuntiis suis imperavit, ut Briseidem per compensationem de tentorio Achillis ad se abducerent. Achilles, Briseide amissa, magna ira furit et pugnare Agamemnone duce abnuit. Ab Iove per Thetim matrem, ut victoria Troianis detur, petit:
γνῷ δὲ καὶ Ἀτρείδης εὐρὺ κρείων Ἀγαμέμνων, | Profecto sentiat et Atrides late dominans Agamemnon |
ἣν ἄτην, ὅ τ᾿ ἄριστον Ἀχαιῶν οὐδὲν ἔτεισε.[1] | suam aten, quod fortissimum Achivorum nihilo aestimavit. |
Vidit enim Agamemnonem infatuatione vel ate (ἄτη) captum facinus commisisse, e quo calamitas Achivis secuta est. Achilles in tentorium suum se recepit pugnandoque abstinuit, quo factum est, ut Achivi male rem gererent. Post demum Agamemnon Briseidem remisit dixitque se numquam eius lectum occupasse.[2]
Quali animo Briseis erga Achillem esset, difficile dictu est. Achilles enim maritum, tres fratres nec non patrem et matrem Briseidis occiderat, sed ipsa syndroma Stockholmiae quodam affecta amore Achillis capta esse videtur.[3] Achilles autem Briseidem diligebat, fortasse etiam uxorem duxerat,[4] sed nondum ad proeliandum paratus erat, quamquam Agamemnon Briseidem cum multis donis remissurum pollicebatur. Tum demum arma cepit, cum Patroclus in pugna ab Hectore occisus est.
Briseis in Iliade partes valde compressas[5] agit. Quamquam saepe numero commemoratur, ipsa semel tantum in actu est, nempe cum Patroclo funebrem laudationem devovit. Qua oratione et cum Helena et cum Andromacha coniungi videtur.[6] Ne nomen quidem suum in Iliade habet, sed Brisae filia appellatur. Alii quoque hominees nomine patronymico appellantur, sicut Atrides (Agamemnon) aut Pelides (Achilles), sed Hippodamia, nomen "verum" Briseidis, non in Iliade sed apud Dictyn Cretensem invenitur.[7] Ita etiam figura mythica Hippodamiae/Briseidis crescit eademque opera ambiguis definitionibus augetur. Secundum intellectum in Iliade impertitum Briseis ab Achille ex Lyrneso abducta est, sed alibi ex Pedaso abducta esse dicitur.[8] In operibus figlinis Briseis inserta depingitur eventis, quae in Iliade non inveniuntur, quamquam a pictoribus ficta non sunt. Constat cyclum mythicum ad Briseidem pertinentem etiam extra Iliadem inveniri. In imagine huic commentationi adiuncta scaena sympotica exhibetur, in qua Briseis in tentorio Achillis Phoenici vinum infundit. Quamquam nusquam in Iliade Briseis una cum Phoenice exhibetur, dubium non est, quin hoc thema iconographicum ex mytho quodam antiquo deprompta sit.[9]
Amores Achillis — etiam in Briseidem — posteros valde moverunt.[10] Apud Romanos duo elegiarum scriptores, scilicet Propertius[11] et praesertim Ovidius, mythum Briseidis auxerunt.[12] Ovidius in Heroidibus (epistula 3) Briseidem facit sua voce usam Achilli recludentem suos animi motus, de quibus Homerus tacet.[13]
In pellicula Troy inscripta et anno 2004 divulgata, quae de obsidione Troiae narrat, Briseis nova luce aspicitur. Non enim iam solum serva apparet sed femina nobilis, quae mores suos regios non reliquit.[14]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.