From Wikipedia, the free encyclopedia
Bos gaurus, vulgo bison Indicus, est species mammalium subfamiliae Bovinarum, quae in Asia Meridiana et Meridio-Orientali invenitur, et species damno obiecta in Indice Rubro IUCN ex 1986 appellatur. Totus animalium numerus minus quam 21 000 adultorum anno 2016 aestimabatur. Species ultimis aetatibus tribus plus quam 70 centesimas decrevit, et in Srilanca et ut videtur Bangladesia exstincta est. In regionibus bene protectis, stabilis est, et crescit.[1]
Bos gaurus ext maxima species inter boves feros.[2] In Malaesia seladang, in Birmania pyaung appellatur.[3] Domesticata Bovis gauri forma (Bos frontalis) gayal et mithun appellatur[4]
Bos gaurus olim per omnem Asiam Meridianam et Meridio-Orientalem continentalem fiebat, in Vietnamia, Cambodia, Laotia, Thailandia, Malaesia Paeninsulari, Birmania, India, Bangladesia, Bhutania, Sinis, et Nepalia. Eius autem distributio geographica hodie non continua est, et animal exstinctum est in Srilanca.[1]
Boves gauri silvas sempervirentis et aliquantulum sempervirentis et madidas silvas deciduas petunt, sed in regionibus silvarum deciduarum in marginibus eorum terrarum etiam inveniuntur. Eorum habitatio naturalis plerumque in tractibus silvestribus imperturbatis, terra clivosa sub 1500 ad 1800 metris alta, aqua copiosa, et plantis abundantibus, praecipue poaceis, bambusa, fruticibus, et arboribus consistit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.