poesis pentametro iambico sine homoeoteleutone composita From Wikipedia, the free encyclopedia
Versus blancus[1] (Anglice blank verse; Francogallice vers blanc) est species versus soluti—i.e. versus sine assonantia finali seu rima, tametsi quoddam metrum quod rimas solet adhibere sequitur—atque versus solutus per antonomasiam in poësi Anglica.[2] Versus blancus e pentametris iambicis consistit (comparetur cum hendecasyllabo versūs soluti poesis Italicae, vulgo verso sciolto). Eo primum usus est Henricus Howard, Comes Surreyensis, in sua versione Aeneidos librorum II et IV (circa anno 1540 composita; 1554–1557 edita.[3]) Howard fortasse a hexametro Vergiliano eum traxit, quia versus Latinus classicus sine rima est; vel fortasse a hendecasyllabo soluto Italico sumpsit, qui etiam nullam clausulam consonantem tenet.
Appellatus est "probabiliter communissima et potentissima poesis Anglicae forma ex saeculo sexto decimo,"[4][5] et Paulus Fussell aestimavit "circiter dodrantem totius poesis Anglicae esse versibus blancis scriptum".[6][7]
Gorboduc est prima tragoedia (1561 acta, 1565 edita) versibus blancis Anglicis scripta a Thoma Norton et Thoma Sackville. Christophorus Marlovius primus versum blancum auxit in suis dramatibus, velut in Doctore Fausto (circa 1592 acto, 1604 edito). Maxima in versibus blancis Anglicis opera a Gulielmo Shakesperio facta sunt, qui multum quod in suis ludis continetur in pentametro iambico sine rima composuit, et ab Ioanne Miltono, cuius Paradisus amissus versibus blancis compositus est. Iacobus Thomson (in The Seasons), Gulielmus Cowper (in The Task), et poetae similies versus solutos Miltonicos saeculo duodevicensimo late imitati sunt. Romantici poetae Anglici sicut Gulielmus Wordsworth, Percy Bysshe Shelley, et Ioannes Keats versu blanco usi sunt pro forma maiore. Mox Alfredus Tennyson versui blanco vehementer studebat, quo usus est, exempli gratia, in "The Princess," suo poemate narrativo, atque in "Ulysses," uno ex suis poematibus latissime lectis. Inter poetas Americanos, Hart Crane et Wallace Stevens versu soluto insigniter usi sunt in compositionibus extensis cum multi poetae alii se in versum liberum dedicarent.
Marlovius et postea Shakesperius vim ac robur versus blanci magnopere saeculo sexto decimo exeunte evolverunt. Marlovius versu blanco in dramate usus est, tali modo:
Shakesperius facultatem versus soluti auxit. Exempli gratia, in hoc diverbio fabulae historicae, quae inscribitur King John, unus versus inter duas personas frangitur:
Shakespeare etiam imbricatione magis atque magis in suis versibus usus est, et in suis ludis ultimis finibus femineis uti solebat (in quibus ultima syllaba cuiusque lineae vi caret, ut in versibus tertio et quinto exempli sequentis); quod omnino fecit ut suus versus blancus recentem esset flexibilis, expolitus, floridissimus, sic:
Aequaevi Shakespereani hanc liberissimam versus blanci tractationem imitati sunt, quod ad remissionem metricam generalem a poetis minus sollertibus duxit. Ludus Arden of Faversham (circa 1590 ab auctore ignoto) est notabile versus blanci exemplum. Versus blancus autem Shakespereanus a Ioanne Webster et Thoma Middleton in eorum ludis feliciter adhibitus est. Beniaminus Jonson interdum versu blanco strictiore, minore imbricatione adhibito, in Volpone et The Alchemist suis comoediis magnis, usus est.
Versus blancus in poesi non dramatica saeculi septimi decimi usque ad Paradisum amissum haud maxime adhibitum est, epico in quo Miltonus eo licentia et sollertia usus est. Milton quidem facilitate per quam versus blancus multiplicitatem syntacticam maxime sustinere potest usus est in locis ut hic:
Milton praeterea Paradise Regained et partes Samsonis Agonistis in versu blanco composuit.
Saeculo post Miltonum erant pauci versus blanci dramatici aut non dramatici usus insignes; pro desiderio constantiae, plurimum versus blancus illius temporis est aliquantum frigidus. Optima illius temporis exempla probabiliter sunt All for Love tragoedia Ioannis Dryden et The Seasons Iacobi Thomson. Exemplum notabile tam pro offensione publica quam pro gratia formali est The Fleece Ioannis Dyer.
Saeculo duodevicensimo exeunte, Gulielmus Cowper redintegrationem versus blanci coepit in "The Task" ('Opus'), volumine meditationum efferatiorum, anno 1784 prolatum. Post Shakesperium et Miltonum, Cowper maxime valuit apud proximam aetatem maiorum poetarum qui versu blanco usi fuerint, iuvenes cum Cowper suum magnum opus edidit. Qui Poetae Lacuum appellati sunt, praecipue Gulielmus Wordsworth et Samuel Taylor Coleridge. Wordsworth genus usus est in multis ex Lyrical Ballads (1798 et 1800), atque in The Prelude et The Excursion, suis conatibus longissimis. Versus Wordsworthianus aliquantulum libertatis Miltoni recuperavit, sed multo iustior generatim est:
Versus blancus Coleridgeanus elegantior est quam versus blancus Wordsworthianus, sed paululum composuit:
Sua opera poemata sermonis appellata, sicut "The Aeolian Harp" et "Frost at Midnight" sunt optime nota ex suis operibus in versu blanco conceptis. Ioannis Keats versus blancus in Hyperion praecipue ex eo Miltoni adumbratur, sed minus liber se in pentametrum gerit et pulchritudines proprias ipsius Keats ostendit. Versus blancus Shelleyanus in The Cenci et Prometheus Unbound similius est usus Elizabethani quam Miltoniani.
Ex numero scriptorum Victorianorum, qui versu blanco uti solebant, notissimi sunt Alfredus Tennyson et Robertus Browning. Versus blancus Tennysonianus in poematibus sicut Ulysses (1833) et The Princess (1847) est musicus et strictus; in posterioris poematis cantu IV carmen, quod verbis incipit Tears, Idle Tears, dicitur primum exemplum magnum in pentastichis versuum blancorum scriptum. Usus Browningianus in poemate, quod inscribitur Fra Lippo Lippi (1855), et similibus est abruptior, quasi in colloquio usitatus. Item Princess Ida (1884), opus a Gulielmo S. Gilbert scriptum et ab Arcturo Sullivan musicis notis expressum, quod The Princess subiecit, diverbia omnia in versibus blancis continet. Ecce locus actus II, in quo Principissa Ida ariam cantat:
Versus blancus pervarius saepissime saeculo XX in carminibus poematibusque adhibitus est. Multa opera poetica Roberti Frost in versu blanco concepta sunt; pariter alia magna, sicut Wallace Stevens auctoris The Comedian as the Letter C (1923) et The Idea of Order at Key West (1934), Gulielmi Butler Yeats The Second Coming (1920), Wystani Hugonis Auden The Watershed (1927) et Ioannis Betjeman Summoned by Bells (1960). Praeterea, Glory for Me (1945), novella a MacKinlay Kantor auctore prolata, certamina veteranorum Belli Orbis Terrarum II redientium versibus blancis enarrat, quae subiecit The Best Years of Our Lives pelliculam. Index exhauriri non potest, quia versus solutus fundamentum poesis lyricae est, at hodiernus tam praestans quam in prioribus quadringentis annis profecto est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.