urbs in Russia From Wikipedia, the free encyclopedia
Bielogroda[1] vel Leucopolis[2] (Russice Белгород), urbs est in Russia, ad Tanaim Minorem sita, metropolis regionis Bielogrodensis (Bielgorodensis). Circa 391 milia incolarum (anno 2017) habet.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Urbs est valens sedes scientiae, culturae, industriae, mercaturae et transportationis. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.
Bielogroda anno 1596 ut castrum condita est.
Annis 1727—1779 urbs erat metropolis gubernii in Imperio Russico.
Tempore Belli Magni Patrii pugnae gravissimae prope Bielogrodam acciderunt. Urbs bis, a 24 Octobris anni 1941 ad 9 Februarii anni 1943 et a 18 Martii ad 5 Augusti anni 1943, a copiis Germanicis occupabatur. In honorem liberationis Bielogrodae atque Orelae a copiis Sovieticis Moscuae salutatio e 124 gunnis producta est, quae tempore belli illius fuit prima talis salutatio, liberationem urbium Sovieticarum signans. Propterea, Bielogroda cognominata est "urbs salutationis primae", anno 2007 autem facta est una e primis urbibus Russiae, titulo "Urbis gloriae militaris" ornatis.
Anno 1954 urbs facta est metropolis regionis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.