From Wikipedia, the free encyclopedia
Benzodiazepinum est compositum chemicum psychotropicum, fusum ex benzeno et anulo diazepini, cum effectibus in systemate nervosum centrali anxiolyticis aut sedantibus[1] aut anticonvulsivis.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Benzodiazepina receptoria GABAA modificant, ideo ut neurotransmissor GABA melius receptorium inflectat.
Medici benzodiazepinis in tractandis et insomnia et anxietate et inquietudine utuntur.
Anno 1955 Leo Sternbach in Nova Caesarea[2] primum benzodiazepinum, Chlordiazepoxidum, confecit.
Benzodiazepinum heterocyclus fusione chemica ex anulo benzeni et diazepino (heterocyclus cum septem atomis, quinque enim carbonii et duabus nitrogenii) oritur. Benzodiazepino atomi nitrogenii positione una et quattuor locati sunt, ergo 1,4-diazepinum dicitur. Praeter 1,4-diazepinum etiam 1,2-diazepinum et 1,3-diazepinum sunt neuter verum cum effectibus pharmacologicis 1,4-diazepini.
Ergo benzodiazepinis usitatis 1,4-diazepina sunt, quae receptoria GABAA obsident.
Benzodiazepinum | Tempus semivitae biologicum .[3] (horae) | Velocitas effectuum initii |
---|---|---|
Alprazolamum | 12 – 15 | intermedium |
Flunitrazepamum | 18 – 26 | intermedium |
Chlordiazepoxidum | 10 – 30 | intermedium |
Clonazepamum | 10 – 50 | leniter |
Diazepamum | 20 – 80 | velociter |
Lorazepamum | 10 – 20 | intermedium |
Midazolamum | 2 – 2.5 | velociter |
Oxazepamum | 5 – 10 | leniter |
Prazepamum | 50 – 200 | leniter |
Secundum tempus semivitae biologicum unumquodque benzodiazepinum in greges tres qui sunt dividi potest[4]:
Benzodiazepini et tranquillantia (sedativa, hypnotica) et anticonvulsiva adhibentur. Usus in senectute quaedam salutis impedimanta imponat.
Ordo mundi sanitarius in suo Systemate classificationis Anatomico Therapeutico Chemicoque benzodiazepina caudicibus et N05BA et N05CD recepit.
Usus benzodiazepinorum medicus in senectute, non raro insignibus cum periculis coniunctus est, imprimis tractatione longiore observatum:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.