From Wikipedia, the free encyclopedia
Baretina est vicus (quartiere) in septentrionali et occidentali urbis Mediolani parte suburbana situs et Regione 8 eiusdem urbis comprehensus. Nomen deductum est a Strada della Varesina, id est Via Baretina, quae ad urbem Baretium, sub Alpibus 50 km ad septentrionem ab Mediolano distantem, fert. Historia et auctus Baretinae a situ orti sunt, cum eo conveniant magnae viae inter partem provinciae et regionis boreo-occidentalem atque Novariam, Baretium, Novumque Comum, et fere 6-7 km a medio Mediolano distet.
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Ea pars vici, quae apud axem Viale Espinasse usque ad Piazzale di Santorre Santarosa situs est, cito aedificata est ad habitandum ab annis 1930. Iter currus electrici, cum strepitu homines afficeret, tum tabernas, quae a via spectarentur, ciebat. Apud vias, quae hoc secant, id est Via Marcantonio dal Re, Via Casella, Via Mola, Via Nuvolone, orta est congeries negotiorum parvorum, domorum, et tectorum parvorum, quae partim adhuc stat. Ad Piazzale Santorre di Santarosa, numero 10, adhuc stat vetus domus municipalis oppidi Musocco, quae postea Casa del Fascio, tum Crux Viridis Sempione facta est.[1] Ad compitum Viale Espinasse et Viale Certosa anno 1951 aedificata est statio societatis Agip, ab architecto Mario Bacciocchi excogitata, quae adhuc stans non omnino in usu est. Huius structura, angulo recto viarum congruens et navis instar e solo surgens, vim motumque exprimit laudesque architectura peritorum sibi conciliavit.[2]
Nec longe aberat, modo aliquotiens centenis metris, officina autocinetorum Alfa Romeo in Portello; quae res oeconomicas Baretinae maxime augebat. Nam milia opificum exercebat; sed opera ab annis 1960 usque ad circiter 1990 gradatim imminuta sunt. Negotia parva novis habitationibus cedebant, tabernisque nova negotia supponebantur; Standa pantopolium, Fiat et Opel forum raedarium statuerunt. Ad annum 2000 omnino refecta est superficies viae, quae currus electrici gratia per annos iniqua fuerat.
Tecta astructa per partem vici propinquam ad Svincolo Viale Certosa sunt postea ob industriam, quae ibi erat, post annos 1960 et 1970. Vetus via ad Cartusiam Garegnano, quae Via Barnaba Oriani nuncupatur, specie mutata est. Media via agri postremi domibus 7-9 tabulatorum contecti sunt, vetusque vicus Garegnano Marcido omnino oblitus. Loci vero natalis Barnabae Orianae villaeque Petrarchianae vestigium nullum manet. Etiam horti Via Trapani exoleti sunt nec quid vicum veterem memorat nisi domorum numeri 44 et 48 cum Osteria del 48 et quaedam domi ruentes. Viae mutatae sunt, transpositis in Viale Espinasse, ut viae partis habitatae sublevarentur, viatoribus qui singulari cursu a parte Certosa inter Viale Espinasse et Via Luciano admittebantur.
Annis 1990 sacrarium cum pictura Virginis et Infantis oratorii veteris Numeri 29 aliquot pedes remotum et inter duos parietes concretos positum est, simulacrumque est suppositum.
Anno 1994 in Via Perin del Vaga parvus grex pediludicus, Villapizzone CDA, domum transtulit in novam harenam suggestibus et loculamentis praeditam.
Domus municipalis ad Via Ludovico di Breme 59, quae senium fuerat, destructa est fine annorum 1990, cuius area adhuc vacat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.