Baetulus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Baetulus

In religionibus antiquis baetulus[1] (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant homines antiqui. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas meteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud Phoenices et Arabes[2] in primis hoc genus cultus floruit, Graecis non ignotum[3].

Thumb
Aureus Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti quadrigis solemniter vehitur.

Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae Cybeles[4] a Romanis ex Asia Minore in Palatium transvectus. Item lapis dei El Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore Heliogabalo ex Emesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. Item in vetustissimo Veneris templo Cyprensi iam apud Homerum memorato et Paphi posito cella non figuram humanam exhibebat sed metam nigram et lapideam[5]. Etenim eius cultus e Phoenicia invectus putatur.

In veteribus linguis Semiticis idem verbum sub forma bethel invenimus, per popularem etymologiam tamquam bît îli, id est domus dei, interpretata. Ita in Bibliis Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[6]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse[7]. Alii bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.

Thumb
Idem baetulus in templo suo in aeneo nummo Emesae percusso.

Plura legere si cupis

Thumb
Aphroditae lapis Palaepaphi in insula Cypro olim veneratus.

Notae

Nexus externus

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.