Azores
From Wikipedia, the free encyclopedia
Azores[1] (Lusitane: Açores sive Ilhas Açores; officiale Região Autónoma dos Açores) sunt insulae Macaronesicae in Oceano Atlantico septentrionali sitae et regio autonoma Portugalliae. A novem insulis efficiuntur et anno 2019 circa 242 790 incolas habuerunt.
Vide etiam paginam fere homonymam: Accipitrum.

Nomen insularum
Narratio Azorum publica nomen insularum a numerosis buteonibus deductum esse vult, quos expugnatores Lusitani per errorem accipitres (Lusitane açores) habuerunt. Quod nomen etiam, postquam res patuit, permansisse. Inde insulae interdum Latine etiam Accipitrum insulae[2] vel Insulae Accipitrinae[3] vocantur.
Geographia

Insulae in Oceano Atlantico septentrionali et ad occidentem Hiberiae sita sunt. Ad novem numerantur ubi Oropedium Azorense efficiuntur, insulam maiorem sub oceano iacentem.
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.