Atŏmus[1] (-i, f.; Graece ἄτομος,[2] "individuus") est particula fundamentalis elementorum chemicorum. Atomus e nucleo protonum neutronumque (cui ideo est onus electricum positivum), turbā electronum circumdato, constat (ergo cuncta atomus est onere electrico neutrali). Elementa chemica numero protorum in suis atomis inter se differunt. Exempli gratia, quaelibet atomus quae undecim protones continet natrium est, et quaelibet quae viginti novem protones continet est cuprum. Atomi eodem numero protonum sed diverso numero neutronum isotopi eiusdem elementi appellantur.

Thumb
Atomus cum nucleo amborum protonium et neutronium et electronibus tribus.
Thumb
Illustratio e libro A New System of Chemical Philosophy (sc. Ratio Nova Philosophiae Chemiae) ab Ioanne Dalton anno 1808 scripto.
Thumb
In Bohrano atomi exemplari, nunc obsoleto, electron praesentis "saltus quanti" ab una orbita ad aliam facit.

Atomi valde parvi sunt, plerumque circiter 100 picometrorum latitudine. Capillus humanus circiter millionem atomorum carbonii latus est. Atomi minores sunt quam brevissima longitudo undarum luminis visibilis, quod significat homines atomos cum microscopiis conventionalibus videre non posse. Tantae parvitatis sunt ut eorum mores physica classica accurate praedicere non possit ob effectus quanticos.

Plus quam 99.94% massae atomicae in nucleo continentur. Protones onus electricum positivum habent, et neutronibus nullum onus est, itaque nucleus est onere positivo. Electrones onus negativum habent, et haec onera contraria eos ad nucleum cohaerere faciunt. Si numeri protonorum et electronum aequales sunt, ut plerumque accidit, atomus est electrice neutralis. Si autem atomus plura electrones quam protones habet, onus electricum habet negativum et “ion negativum” (vel “anion”) vocatur. Contra, si plures protones quam electrones habet, onus habet positivum et “ion positivum” (vel “cation”) appellatur.

Electrones cuiusque atomi ad protones nuclei atomici vi electromagnetica attrahuntur. Protones et neutrones in nucleo vi nucleari inter se attrahuntur. Haec vis plerumque fortior est quam vis electromagnetica, protones positivos inter eos repellens. Attamen, sub nonnullis condicionibus, vis electromagnetica fortius repellit quam vis nuclearis attrahit, et hoc casu nucleus scinditur et alia elementa relinquuntur. Hoc est genus fissionis nuclearis.

Atomi possunt ad alios atomos per vincula chemica cohaerere ad composita chemica, sicut moleculas vel crystalla, formanda. Facultas atomorum inter se cohaerendi et dissociandi est causa plurimarum mutationum physicorum quae in natura observantur. Chemia est scientia quae has mutationes investigat.

Atomi secundum numerum protonum in systemate periodico numerantur.

Historia

Democritus philosophus Graecus erat, qui cogitabat omnem materiam non esse dividuam. Isidorus Hispalensis docebat:

Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec visui pateant nec (tomnu), id est sectionem, recipiant; unde et (atomoi) dictae sunt. Hae per inane totius mundi inrequietis motibus volitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. . . . Atomus ergo est quod dividi non potest, ut in geometria punctus.

Lucretius de atomis dixit in carmine de Rerum Natura: "semina rerum" (1.59) nominat.

Antonius Laurentius Lavoisier saeculo duodevicensimo elementa chemica definxit. Secundum Lavoisier, elementum est materia quae per rationes chemiae non in alias materies solvi possunt; quod non est elementum est compositum. Nunc scimus composita ex atomis complurium elementorum facta esse; elementa autem ex atomis tantum iisdem. Exempli gratia, aqua, H20, duas atomos hydrogenii et unam atomum oxygenii habet; aqua non est elementum, sed compositum.

Per saeculum undevicensimum, homines chemiae et physicae periti de forma et actionibus atomorum cogitabant. Anno 1869, Demetrius Mendeleev systema periodicum primum edidit, ubi videntur magnitudines et formae atomorum omnium elementorum. Anno 1898, Maria Curie non modo uranium sed alia quoque elementa radioactivitatem habere demonstravit. Anno 1913 Nicolaus Bohr exemplar formae atomorum fecit persimile ei quo iam utimur: descripsit quomodo electrones ambitus circum nucleum faciant.

Plus

Si numerus electronum inaequalis numero protonum sit, non de atomo, sed de ionte dicitur.

Artes chemica et physica sunt scientiae, quae de atomis docent: chemica docet atomos et ionta fingere molecula et alias structuras materiei; physica docet de compositione atomorum et de transmutatione atomorum (fissione vel fusione nucleorum).

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.