From Wikipedia, the free encyclopedia
Arnaldus Oihenartus vel Oihenartius (Vasconice Arnaut Oihenart, Francogallice Arnauld Oihénart, in Malo Leone die 7 Augusti 1592 natus; Sancti Palatii die 14 Ianuarii 1668 mortuus) fuit iuris peritus Francicus, historicus Vasconiae Latinus, poëta, et paroemiographus Vasconicus.
In Universitate Burdigalensi iuri studebat, ubi anno 1612 graduatus est; multa opera iuris consulti perfecit, sed praeter ea monimenta historica varia Vasconiae et Beneharniae ubique colligebat; horum studiorum fructus sunt volumina manu scripta quadraginta et quinque, quae Gabriel Arnaldi filius Ioanni Baptistae Colbert misit; eorum viginti nunc in Bibliotheca Nationali Francica servantur. Anno 1625 Oihenartus Déclaration historique de l'injuste usurpation et remain de la Navarre par les Espagnols (Declarationem historicam de Navarra ab Hispanis iniuste occupata et retenta) sine nomine edidit, cuius operis fragmentum Latine compositum in Mémoires pour l'histoire de Navarre Augusti Galland inclusum est. Opus Oihenarti magnum est Notitia utriusque Vasconiae, tum Ibericae, tum Aquitanicae anno 1637 edita; anno 1657 proverbiorum Vasconicorum 537 collectionem edidit, quibus et poëmata sua Vasconica addidit. Tractatus de versibus Vasconice componendis solum anno 1967 editus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.