From Wikipedia, the free encyclopedia
Aratus Solensis (natus circa annum 310 a.C.n.; mortuus anno 245 a.C.n.) fuit poëta didacticus Graecus.
Aratus, filius Athenodori Letophilaeque, Solis Ciliciae (non Cypri) natus est circa 315 a.C.n. Suda dixit Aratum esse discipulum grammatici Menecratis Ephesii atque philosophorum Timon Menedemique. Menecrates poemas de agricultura, apibus, et astris scripsit; ut Varro dixit, "ut Hesiodus Ascraeus, Menecrates Ephesius." Circa 291, Aratus Athenas progressus est, ut litteris philosophis Praxiphane Zenoque studeat. Hic etiam Callimachi, maximi poetae aetatis, occurrit. Antigono Gonata anno 276 rege, cum Persaeo Philonida philosophis in regia Macedoniae ivit. Hic, proximos annos duos, Aratus maximum opus suum, poemam didacticum "Phaenomena" composuit (incipit "Ἐκ Διὸς ἀρχώμεσθα"). Opus oratione soluta Eudoxi in versus transtulit. Cum Pyrrhus Macedoniam invaseret, Aratus regia Antiochi I Seleuci filii iuit; in Macedoniam tamen regressus est. Pellae circa annum 240 mortuus est.
Operum Arateorum solum "phaenomenon," quae Graece dicuntur, 1154 versuum poema de rebus caelestibus traditum est; quod poema maxima ex parte Eudoxum Cnidium atrologum sequitur. Aratus vero poema lima poetica emendans catasterismos, id est mutationes animantium in signa caelestia, addidit. Pars secunda operis de signis tempestatum disputat; quae pars Graece diosemeia dicitur. Carmina Aratea notabiliora facta sunt propter siccitatem rei, quam Aratus astrologiam penitus ignorans aemulatione poetica instigatus vivificare nisus est.
Arati opus vero imitati sunt complures auctores Romani, qui veri aemuli auctoris Graeci dici possunt. Inter eos sunt Manilius atque Vergilius. Versiones autem memoratu dignae Marci Tulli Ciceronis ('admodum adulescentulus'), Germanici, Avieni sunt. Cum autem Arati carmina difficiliora sint, temporibus iam antiquis ii, qui illa lexerant, in margine voluminum scholia addiderunt. Inter explanatores Geminus Rhodius (primum saeculum a.C), Achilles (circa annum 200) Leontius (circa annum 600). Nominibus siderum, quae nobis versionibus latinis tradita sunt, hodie quoque utimur; index siderum autem syntaxi mathematicae Claudii Ptolemaei (saeculum II) subest et res gravis per saeculorum decursum in traditione Arabica permansit.
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.