From Wikipedia, the free encyclopedia
Aplysia depilans, sive lepus marinus,[1] est species molluscorum gastropodorum familiae Aplysiidarum.
Gaius Plinius Secundus haec de lepore marino dicitur:
Non sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. venenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis etiam visu, siquidem gravidae, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi vitium fatentur ac deinde abortum faciunt. remedio est mas ob id induratus sale, ut in bracchialibus habeant. eadem res in mari ne tactu quidem nocet. vescitur eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior viliorque fit. homines, quibus inpactus est, piscem olent; hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique temporis veneficium id esse auctor est Licinius Macer. in India adfirmant non capi viventem invicemque ibi hominem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.