Apia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Apia, fortuita vicorum congeries in septentrionali Upolus Insulae latere, est urbs sola, portus principalis, et caput Samoae. Numerus civium in censu anni 2001 fuit circa 38 800. Pisces et copra sunt praecipuae res quae ex portu exportantur; textilia xylina, vehicula motorifica, carnes, et saccharum, res quae importantur.
Locus


Apia in planitie angusta maritimaque ad portum naturalem praecipue iuxta Vaisiganonis Fluminis os sinitur. Radices Montis Vaeae (altitudine 472 m) ad australem iacent.
Gubernatio
Apia in parte electorali Vaimauga Occidentali inest, et ad Tuamasagam Pagum pertinet. Non exstat una coniuncta gubernatio urbana quia urbs consistit in quadraginta quinque singulis vicis, omne sui iuris. Apia antiqua veraque est viculus inter ora fluminum Vaisiganonis orienti et Mulivaiorum occidenti; hic viculus, cum vicis Vaisiganone et Mulivaiis, "urbanizationem" Anglice ab Samoanis appellatam Downtown Apia componunt.
Institutio
Anno 1984 hoc urbe Universitas Nationalis Samoae constituta est.
Notabiles urbis conspectus
Mulinuu, antiquum caput publicum, ad occidentem urbis extremam iacet, situs Domus Parlamentariae (Samoane: Maota Fono) et observatorii historici, nunc tabularii meteorologici. Robertus Ludovicus Stevenson, scriptor inclutus, quattuor annos Apiam habitavit, hic obiit, et sepultus est super Montem Vaeam, qui prospicit in urbem et suam domum, Vailimam, nunc museum ad memoriam suam dicatum.
Vectura
Portus Apiae est longe maximus et negotiosissimus in Samoa. Scaphae ad Tokelau et Samoam Americanam hinc abeunt.
Nexus interni
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.