From Wikipedia, the free encyclopedia
Apamea ad Maeandrum (hodie Dinar in Turcia) erat urbs antiqua a rege Antiocho I (281-261 a.C.n.) in Phrygia prope fontem Maeandri fluminis condita. Ita nominata est in honorem Apamae, matris regis, filiae Spitamenis, quae uxor fuit Seleuci I (quam ob rem fuerunt plures urbes "Apamea" dictae, inter quas nobilissima in Syria).
Postquam Romani et rex Pergamenus Attalus I Antiochum III apud Magnesiam ad Sypilum vicerunt, pax inter victores et victos Apameae anno 188 a.C.n. pacta est : e qua ipsa urbs regno Pergameno Attalidarum attributa est. Cum Attalus III regnum Romanis anno 133 a.C.n. testamento legavit, Apamea urbs provinciae Asiae facta est. Plurimi nummi Apameae, sive tempore regni Pergameni sive sub imperatoribus Romanis, percussi usque ad nostrum tempus pervenerunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.