Anni bellorum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Anni bellorum

Anni bellorum sive Regulorum contentio[1] (戰國時代, pinyin Zhànguó shídài) fuit aetas in historia Sinica antiqua post aetatem veris et autumni et cum bellis unificationis Qin congruens, cum omnes civitates bellantes in dicionem Qin civitatis redactae essent, victoriam facientes Qin civitatis anno 221 a.C.n., quae primum imperium Sinicum unitum, domus Qin appellatur.

Thumb
"Civitates bellantes" in litteris Sinicis scripti sigillorum (summa), traditionalis (media), et simplificati (ima parte).
Thumb
Civitates bellantes circa saeculum 4 a.C.n. ineunte.
Thumb
Custos sepulcri (300 a.C.n.), in Museo Artis Birminghamiensi conservatus.
Thumb
Gladius ferreus et duo gladii aenei ex aetate civitatum bellantium.
Thumb
Gladius ferreus ex aetate civitatum bellantium.
Thumb
Sina initio aetatis civitatum bellantium (saeculum 5 a.C.n.) antequam Jin dissolutum est et Qin in Sichuan moverunt. Wei in hac tabula est Wei, non alia Wei, civitas quae ex partitione Jin orta est.

Varii eruditi indicant varia tempora ab anno 481 a.C.n. ad 403 a.C.n. verum aetatis initium esse, sed annus 475 a.C.n., a Sima Qian electus, saepissime citatur. Haec aetas cum altero domus Zhouianae Orientalis dimidio congruit, quamquam princeps Sinicus, rex Zhouianus apppellatus, tantum caput figuralis regnabat, et scaena fuit contra dolos civitatum bellantium. Aetas civitatum bellantium ex Monumento Civitatum Bellantium, opere tempore Haniano ineunte compilato, appellatur.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.