Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Andreas Schottus, nonnumquam Andreas Scottus (Antverpiae 12 Septembris 1552 - ibid. 23 Ianuarii 1629), fuit philologus et humanista Belgicus Societatis Iesu et primus editor Aurelii Victoris Rerumque gestarum Divi Augusti (1579). Numismaticae, litteris, theologiae operam dedit, in primis tamen historiae antiquae et ecclesiasticae. Epistularum commercio praecipuorum humanistarum suae aetatis fruebatur; maximus eius amicus fuit Iustus Lipsius.
Prima studia in collegio trilingui Lovaniensi absolvit. Seditionibus autem inter cives ortis, in Franciam Duacum migravit (1576), ac deinde tres annos Lutetiae degit, ubi multos humanistas adiit et dilexit dum apud Augerium Busbequium habitat. Ad illud tempus Corporis Aureliani editio referenda, quam commentariis nummorumque iconibus illustravit (1579).
Votum susceperat Societatis Iesu adeundae si quondam urbs natalis Antverpia a catholicis Hispanisque partibus reciperaretur. Quod evenit anno 1585.
Iam cum anno 1579 Corpus Aurelianum ederet, imagines omnium Augustorum ex nummis antiquis delineatas et buxo incisas textui inseruit. Anno 1617 undecim dialogos de numismatibus antiquis ab amico Antonio Augustino olim compositos, cuius orationem funebrem 1586 composuerat, in linguam Latinam convertit et Antverpiae apud Henricum Aertssium publicavit, addito duodecimo de prisca religione a se ipso concinnato. Nec imagines numismaticas editionum Hispanicae aut Italianae servavit sed dialogi Latine redditi cum 64 tabulis numismatum in nummotheca Caroli ducis Croiaci servatorum et a chalcographo Iacobo Biaeo aeri incisorum coniuncti sunt :
Anno 1616 opusculum edidit quo nummos antiquos modernis monetis aestimare conabatur, quod iam ante eum fecerant Gulielmus Budaeus et Iustus Lipsius et multi alii :
Maxime insignis est editio Corporis Aureliani, ex novo manuscripto quem amicus Theodorus Pulmannus ei praestitit, quia editionem principem Libri de Caesaribus praebet atque in notis prima descriptio monumenti Ancyrani invenitur, id est Rerum gestarum Divi Augusti. Schottus apographo huius inscriptionis in Turcia ab amico Augerio Busbequio facto utebatur :
Notabiles sunt quoque editiones Pomponii Melae (1582[1]) et Senecae Rhetoris (1604[2]), necnon interpretatio Latina Photii Bibliothecae (1606[3]).
Item paedagogus fuit qui in pura Latinitate docenda adversus amici Iusti Lipsii sententiam Ciceronem imitandum proponebat :
Cui auctori locorum difficiliorum commentarios mox dedicavit :
Nonnullam operam litteris Hispanis quoque dedit et plura ordinis sui scripta Latinitate donavit : exempli gratia vitas primorum generalium Iesuitarum a Petro Ribadeneira compositas Latine convertit :
Quin etiam varia opera auctorum ecclesiasticorum Hispanorum in unum collegit et summam publicavit Hispania Illustrata inscriptam :
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.