Alea est modus ludendi temerarius et periculosus.[1] Temerarius est, quod exitus ludi incertus est neque omnino quidem ex aleatoris sollertia pendet.[2] Periculosus est, quod aliquid pretiosi, saepissime pecunia, in alea ponitur lucri causa damnique periculo, aeris alienum.
Antiqui in alea praesertim talis vel tabularis et tesseris ludebant. Aleam quattuor talis exercebant: in prosperrimo iactu, qui Venerius appellabatur, nullus eodem vultu stat talus.[3] Sin autem unum punctum quater missum erit, damnosus iactus fiet canis nuncupatus.[4]
Tesseris tribus tantum antiqui in alea ludebant. Iactus prosperrimus senio, damnosus canis appellabatur.
Constat aleam raro sollertiam lusoris poscere. In scaccorum ludo ingenium lusoris maximi momenti est, cum in nerdiludio de fortuna et sollertia agatur. Itaque nerdiludium scaccis aptius ad aleam esse videtur.
Augustus autographa quadam epistula talis enim iactatis ait ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat universos, qui Venerem iecerat (SuetDivus Augustus 71.2); Prop. 4.8.45-46: Me quoque per talos Venerem quaerente secundos / semper damnosi subsiluere canes. Plautus iactum damnosum vulturium appellat: Curc. 357: iacit volturios quattuor.