Abortus[2] vel abortio[3] vel abruptio graviditatis[4] est finis graviditatis immatura, per amotionem vel expulsionem embryonis ex utero ante viabilitatem? effecta, quod eius mortem consequitur vel efficit.[5] Abortus aut casu accidere potest propter morborum implicationes per graviditatem, aut induci potest in hominibus et aliis speciebus. In graviditatibus humanis, abortus inductus, ut sanitas mulieris gravidae conservaretur, abortus therapeuticus appellatur, dum ob omnes alias causas animo non solum extirpandi sed etiam mactandi fetum abortum electivum sive aborticidium ac embryoctonia appellatur et in plurimis terris lege prohibetur. In nonnullis linguis nomen sicut abortus saepissime ad abortum graviditatis inductum refert, dum abortus spontaneus aliis vocabulis aliquando appellatur, sicut malparto Hispanice et miscarriage Anglice.

Thumb
In caelamine apud Angkor Wat Cambodiae circa annum 1150 caelato, daemon pistor mulieris abdomine gravidae pistillum applicans contritione abortum inducit.[1]

Alia nomina

Abortum,[6] aborsus,[7] aborsio,[8] abortium,[8] examblosis,[9][10] exambloma,[8] ectroma.[11]

Notae

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.