Wallonia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Wallonia,[1] ut scribit maior pars auctorum, sive Gallo-Belgica[2] et Vallonia, ut scribunt neoterici qui usum litterae W reiicere malunt (Wallonice[3] Waloneye ; Francice Wallonie ; Nederlandice Wallonië ; Theodisce Wallonie(n)), est meridiana Belgiae pars, ubi homines plerumque Francogallica lingua utuntur.
Civitas: Belgica
Locus: 50°21′0″N 5°16′0″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Flandria, Rhenania et Palatinatus, Limburgum, Rhenania Septentrionalis et Vestfalia, Campania et Arduenna, Septentrio Fretum et Picardia, Magnus Oriens
Forma
Caput: Namurcum
Subdivisiones: Hannonia, Brabantia Wallonica, Namurcum, Leodium, Luxemburgum
Gestio
Vita
Commemoratio
Tabula aut despectus
Wallonia est una e tribus regionibus sui iuris et administrativè separatis quibus constituitur Regnum Belgicum et quae sunt Flandria, Bruxella, Wallonia.
Territorium Walloniae 55tam partem territorii Belgicae implet, sed quod attinet ad incolas solum tertiam incolarum partem possidet.
In Wallonia sunt in usu publico duae linguae: in maiore parte lingua Francogallica et in minima parte ad caeciam vergenti, lingua Theodisca. Tamen in parte Romanica multi adhuc dialectis Wallonicis aut Picardicis utuntur.
Gubernium Wallonicum et Parlamentum Wallonicum de administratione civili curant, res culturales tam in Wallonia quam Bruxellis, nunc curantur a Foederatione Wallonia-Bruxella.
Minima pars Walloniae, in regione Eupen-Sankt-Vith, ubi lingua Theodisca est communiter in usu Communitatem Theodiscophonam Belgicae componit, cui est suum proprium gubernium et parlamentum quae tantummodo de rebus culturalibus curant.
Incola Walloniae vocatur Wallo (pl. Wallones)[4].
Etiam est adiectivum wallonicus,[5] vallonicus, aut gualonicus.
Parlamentum et gubernium Walloniae Namurci quod est eius urbs et caput situm est.