From Wikipedia, the free encyclopedia
Vladimirus Ioannis filius Dahl, seu Dal (Russice Владимир Иванович Даль, tr. Vladimir Ivanovič Dal’), natus die 10 Novembris[1] anno 1801, mortuus die 22 Septembris[2] anno 1872, fuit scriptor, ethnographus et lexicographus Russicus. Opus magnum Vladimiri Dahl est Lexicon explicans? linguae Russicae maioris vivae[3].
Familia
Memoria
Vladimirus Dahl die 10 Novembris (22 Novembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1801 in Fabrica Prataliensi Imperii Russici (quod oppidum nunc est urbs Pratalia) natus est. Pater eius linguista, theologus et medicus Ioannes Christianus Dahl Dano genere erat . Mater Vladimiri Maria erat originis Germanicae Hugenotium ui? fuit polyglotta.
Vladimirus Dahl annis 1814 – 1819 Petropoli in schola navali educabatur et dein per aliquot annos munus in classi sustentabat. Anno 1826 studiosus facultatis medicae Universitatis Dorpatensis factus est, ubi studium suum anno 1829 complevit. Postea initio ut medicinae operat dedit et in nonnullis expeditionibus militaribus participavit, dein functionarius? factus est. Anno 1838 socius correspondens Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae, operum historiae naturalis dedicatorum gratia electus est.
Dahl iam in iuventute notas varias de artibus et moribus populi Russiae collexit. Anno 1832 in lucem nonnullae fabulae Russicae ab eo renarratae editae sunt. Decenniis 184 – 185 narrationes nonnullas de vita populi sub pseudonymo "Cosacus Prataliensis"[4] necnon opuscula nonnulla de lingua et moribus populi edidit. Enchiridia botanica et zoologica in usum scholarum militarium composuit.
Ab anno 1859 Vladimirus Dahl in dimissione erat et Moscuae habitabat. Annis a 1861 ad 1862 Proverbia populi Russici[5] edidit. Annis 1863 – 1866 opus magnum, i.e. Lexicon explicans? linguae Russicae maioris vivae[6], quem plus 50 annos composuerat, editum est. Quattuor volumina lexici circa 200 milia verborum includunt. Operis illius causa, Dahl Praemio Lomonosoviano affectus est et socius honoratus Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae electus est.
Vladimirus Dahl obiit Moscuae, die 22 Septembris[7] anni 1872.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.