Virus biologicum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Virus (-i, n., plur. vira [1]) est actor contagionis, qui solum cellulis organismorum viventium regenerari potest[2]. Vira omnia formarum vitae genera inficere possunt, ab animalibus et plantis ad microorganismos, bacteriis et archaeis non exclusis.[3] Post commentarium de pathogeno non bacteriali quod plantas tabaci inficit a Demetrio Ivanovsky anno 1892 divulgatum, atque post tobacco mosaic virus (generis Tobamovirorum) a Martino Beijerinck anno 1898 inventum,[4] adhuc plus quam 6 500 specierum virorum penitus descriptae sunt, sed aliquae milliones specierum in circumiectis terrestribus exsistere putantur[5] Vira in paene omni oecosystemate in tellure inveniuntur, et sunt crebrissimum omnium entitatum biologicarum genus[6]. Studium virorum virologia appellatur, proprietas disciplinae microbiologiae.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/a/a3/Influenza_virus.jpg)
Virus res biologica ex et genomate (acido deoxyribonucleico aut acido ribonucleico) et proteinis (capsida) lipidisque efficitur. Quia DNA utens augetur, virus "pseudovitale" appellari potest. DNA virale in mRNA transcribitur; quod invicem in peptida transfertur, virus cum in cellula plerumque, sed ex informatione genetica virali, peptida viralia producens.