![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/59/Vicugna_vicugna_at_about_4%252C000m%252C_near_the_Chajnantor_Plateau%252C_NW_Chile._Simon_Green_17th_April_2018.jpg/640px-Vicugna_vicugna_at_about_4%252C000m%252C_near_the_Chajnantor_Plateau%252C_NW_Chile._Simon_Green_17th_April_2018.jpg&w=640&q=50)
Vicugna vicugna
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vicugna vicugna est species mammalium familiae Camelidarum ordinis Artiodactylorum, una ex binis generibus talium animalium quae in altis Andium Americae Australis tundris alpinis fera habitant, quorum aliud est Lama. Nunc putantur feri Vicugnarum pacos domesticarum progenitores, pellium causa aluntur. Vicugnae lanam subtilissimam faciunt. quae est pretiosa quia animal tertios quosque annos tonderi potest, et animal ferum capiendum est. Inca vicugnas magni pretii aestimabantur, et hominibus non regalibus vestes vicugnosas gerere contra leges erat. Hodie, vicugna est animal civicum Peruviae, quod in heraldico reipublicae signo videtur.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/39/Vicugna_vicugna_Salar_de_Chalviri.jpg/640px-Vicugna_vicugna_Salar_de_Chalviri.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/59/Vicugna_vicugna_at_about_4%2C000m%2C_near_the_Chajnantor_Plateau%2C_NW_Chile._Simon_Green_17th_April_2018.jpg/640px-Vicugna_vicugna_at_about_4%2C000m%2C_near_the_Chajnantor_Plateau%2C_NW_Chile._Simon_Green_17th_April_2018.jpg)
Ordo : Artiodactyla
Familia : Camelidae
Genus : Vicugna
Species : Vicugna vicugna
(Molina, 1782)
Imperio Incarum regnante atque adeo hodie vicugnae per leges proteguntur, sed tempore medio homines eas venabantur. Anno 1974 in periculo declaratae sunt, cum solum sex milia animalium exstarent. Hodie autem multitudo est circa 350 000.[1] Organizationes protectioni naturae dicatae, quamquam gradum minarum imminuerunt, proposita circumiectorum protegendorum iam suadent.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5f/Group_of_vicu%C3%B1a_in_Arequipa_Region%2C_Peru.jpg/640px-Group_of_vicu%C3%B1a_in_Arequipa_Region%2C_Peru.jpg)
Vicugna non domesticata fuisse olim putabatur, et ambae Lama et Vicugna pacos progenies Lamae guanicois habebentur, sed investigationes DNA anno 2001 prolatae monstraverunt Vicugnam pacos progeniem ut videtur Vicugnae vicugnae.[2] Vicugnae hodie plerumque fera est, sed indigenae loci praecipuis ritibus cum eis iam perfunguntur, ritu fertilitatis non excluso.