Vicipaedia Arabica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vicipaedia Arabica (ويكيبيديا العربية Wīkībīdyā al-ʿArabiyya sive ويكيبيديا، الموسوعة الحرة Wīkībīdyā, al-Mawsūʿa al-Ḥurra) est encyclopaedia generis wiki et editio Arabica Vicipaediae apud Vicimedia publicata. Mense Iulio anni 2003 incepta est; mense Maio anni 2009 habuit paginarum 97 784, usorum 196 167, magistratus 25, imaginum 5479. Omnium Vicipaediarum est vicensima sexta quod ad magnitudinem pertinet, tertia ad profunditatem.[1]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/7/79/Wikipedia-logo-ar.png)
In Syria, Vicipaedia Arabica obstructa est, nulla ratione proclamata, a die 30 Aprilis 2008,[2] sed aliae Vicipaediae non obstructae sunt. Die 13 Februarii 2009, obstructio abrupta est.