Via Domitiana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Via Domitiana est via Romana ab imperatore Domitiano anno 95 aperta. Prope Sinuessam, in loco cui hodie nomen Mondragone, a Via Appia diducebatur atque, novo ponte supra Volturnum flumen iniecto, per Liternum Cumasque Puteolos usque viatorem vehebat[1] : litus enim maris legebat ac vestigia sequebatur antiquae cuiusdam viae consulum temporibus munitae sed iamdiu harenis et paludibus submersae. Brevius iter ad Neapolim et Campanum litus quam Via Appia praebebat, quia circuitum Capuensem omittebat.
- "At nunc quae solidum diem terebat,
- horarum via facta vix duarum"[2]
Sic poeta Neapolitanus Statius opus Domitiani laudabat.