![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/05/Vertumnus_and_Pomona_1630_Paulus_Moreelse.jpg/640px-Vertumnus_and_Pomona_1630_Paulus_Moreelse.jpg&w=640&q=50)
Vertumnus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vertumnus fuit deus apud Romanos, originis Etruscae habitus, fortasse ex dea Voltumna derivatus.[1] Signum Vertumni in vico Tusco in infimo monte Palatino stetit, et templum in monte Aventino habuit.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/05/Vertumnus_and_Pomona_1630_Paulus_Moreelse.jpg/640px-Vertumnus_and_Pomona_1630_Paulus_Moreelse.jpg)
Poetae, nomen vocabulo verto coniungentes, Vertumnum deum vertionis esse descripserunt: vel deum temporum anni, vel deum commutationis aestus, vel deum semper mutantem. Exempli gratia, apud Propertium in libro IV.2 Elegiarum legimus:
- quid mirare meas tot in uno corpore formas,
- accipe Vertumni signa paterna dei.
- Tuscus ego Tuscis orior, nec paenitet inter
- proelia Volsinios deseruisse focos.
- haec me turba iuvat, nec templo laetor eburno:
- Romanum satis est posse videre Forum.
- hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt
- remorum auditos per vada pulsa sonos:
- at postquam ille suis tantum concessit alumnis,
- Vertumnus verso dicor ab amne deus.
Secundum Metamorphoses Ovidii Vertumnus cum Pomonam nympham adamaret, in anum sese convertit, hortosque eius ingressus, multis ei rationibus persuadere conatus est, ut sibi coniugio iungeretur. Verum cum ea via nihil proficeret, posita anus persona in iuvenilem rediit formam: cuius pulchritudinem admirata nympha, vim iam inferenti deo non admodum se praebuit molestam.[2]
Vertumnalia Vertumni festum die 13 Augusti celebrabantur.