Vermis mortis Mongolicus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vermis mortis Mongolicus (Mongolice олгой-хорхой, olgoi-khorkhoi 'vermis intestini crassi') est opinabile invertebratum quod in Deserto Gobio inveni dicitur. Plerumque autem inter cryptidas numeratur, animal de quo species et nuntii disputantur.
Vermis est res variarum narrationum ab indigenis Mongolicis relatarum, sicut facultas acidi vomendi quod tactum aliquod in flavum vertit et erodit (quod hominem interficeret),[1] ac facultas per defluxionem electricam procul necandi.[2][3]
Indigenae Gobienses diu fabulas enarraverunt de olgoi-khorkhoi. Animal autem animos hominum Occidentalium ad sese primum convertit propter librum On the Trail of Ancient Man Roy Chapman Andrews (1926), palaeontologi Americani. Cui fabulae cuiusdam monstri quas in concursu magistratuum Mongolicorum audiverat non persuaserunt: "Nemo qui aderat animal umquam viserat, sed omnes id exsistere firme credebant, quod subtiliter describebant."[4][2][5]