Demarchus (-i, m., (Graece: δήμαρχος, ad litteram "archondemi" valens) multis in civitatibus magistratus maximi gradus est in communali sive municipali gubernatione aut in buleuterio oppidi vel magnae urbis.
Variis temporibus ac locis nomen officiumque demarchi inter se differunt.
Medio Aevo is, qui demarchi munere functus est, pluribus verbis denotatum est: magister civium, magister burgensium, burgimagister, capitaneus.[2]
Hodie urbes nonnullae non magistrum civium, sed magistrum civium superiorem habent.
Titulus medioaevalis maior administratorem vel vicarium regis significavit. Notissimus est maior domus in regno Franciae. Quod autem verbum pro demarcho adhibitum est, demum temporibus recentioribus in civitatibus linguae Anglicae ("mayor") ac Francogallicae ("maire") accidit.
In Italia medioaevali demiarchi saepe potestates (Italice: Podestà) aut rectores (Italice: rettori) vocati sunt (vide it:Podestà).