![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/da/NUBuilding.jpg/640px-NUBuilding.jpg&w=640&q=50)
Universitas Nihonensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Universitas Nihonensis (Iaponice 日本大学 Nihon Daigaku), nomine Nichidai (日大) imminuto, est universitas privata indagationis academicae Tokii in urbe Iaponica sita, anno 1889 condita. Schola Iurisprudentiae Nihonensis (hodie Ordo Iurisprudentia), eius antecessor, ab Yamada Akiyoshi, Ministro Iustitiae, anno 1889 condita est.[1] Quae est una ex universitatibus Iaponicis maximi momenti.[2] Nomen ex vocabulo Nihon deducitur, Iaponiam significante. Universitati omnino sunt "sedecim collegia et octoginta septem ordines, viginti scholae postgraduatae, unum collegium iunius cui sunt quinque ordines, una divisio correspondens, triginta duo instituta indagationis, et tria valetudinaria."[3][4] Numerus discipulorum plus 70 000 est, maximus in Iaponia.[5][6]
![Universitas Nihonensis: logotypus](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e3/Nihonlogo.jpg/320px-Nihonlogo.jpg)
Civitas: Iaponia
Locus: 35°41′28″N 139°44′15″E
Situs: Chiyoda-ku, Tokium
Rectio
Populus
Origo
Commemoratio
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/d/da/NUBuilding.jpg/640px-NUBuilding.jpg)