![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a5/ULB_20050712.jpg/640px-ULB_20050712.jpg&w=640&q=50)
Universitas Libera Bruxellensis (ULB)
universitas Belgica / From Wikipedia, the free encyclopedia
Universitas Libera Bruxellensis[1] (Francogallice Université libre de Bruxelles, acronymo ULB), Latine brevius Universitas Bruxellensis[2] est pars francophona anno 1969 separata universitatis eiusdem nominis Bruxellis Belgicae die 20 Novembris anno 1834 instituta.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a5/ULB_20050712.jpg/320px-ULB_20050712.jpg)
Cum anno 1834, episcopi Belgici in urbe Mechliniae novam universitatem catholicam condiderunt, multi Belgae liberales timentes ne ecclesia catholica monopolium educationis sibi arriperet, voluerunt univesitatem liberam novam quoque condere.
Haec universitas condita est a lobiis massonicis Belgicae quarum magnus magister erat tunc temporis Petrus-Theodorus Verhaegen qui fuit eius primus rector et cuius consobrinus Petrus-Iosephus Verhaegen Sancti Ludovici Universitatem in Missuria nonnullos annos ante condiderat.
Universitas "libera" appellata est quia non publica (id est non-rectionalis) erat ac etiam quia in principio "liberi examinis" fundata erat (et non in fide Catholica).[3]
Sententiam habet "Scientia vincere tenebras".