Transitus Fluvii
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Transitus Fluvii[1] est occultum systema scribendi Henrico Cornelio Agrippa tributum, mago et astrologo Germanico saeculi sexti decimi. Hoc abecedarium saepe in Wicca et hodiernis magiae varietatibus adhibetur ad scripta magica celanda sicut res quae in Libro Umbrarum insunt.
Hoc systema scribendi in viginti duabus litteris consistit, ab abecedario Hebraico deductis.[2] Abecedariis Caelesti et Malachim simile est. Nomen ad transitum Euphratis a Iudaeis a Babylonia redientibus ad templum Hierosolymis reficiendum fortasse attingit.[3]
Hoc abecedarium etiam invenitur in operibus Abrahae de Balmis (1523: B6v), Geoffroy Tory (1529: 76v[4]), et Ioannis Augustini Panteo (1530:545–546).[5] Pantheus affirmat, cum abecedarium Hebraicum Moysi et abecedarium Henochianum Henochi commissum esset, Transitum Fluvii Abrahae commissum esse.[6]
Hoc abecedarium in pellicula The Blair Witch Project depingitur. Commemoratur etiam in libro An Enemy at Green Knowe, parte seriei Green Knowe, a Lucia Boston, scriptice Britannica, excogitatae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.