![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e9/Emerson_by_Johnson_1846-crop.jpg/640px-Emerson_by_Johnson_1846-crop.jpg&w=640&q=50)
Transcendentalismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Transcendentalismus fuit motus religiosus et philosophicus qui per decennia 183 exeunte et 184 in orientali Civitatum Foederatarum regione evolutus est[1] ad recusandum generalem culturae societatisque statum, et praecipue statum intellectualismi in Universitate Harvardiana et doctrinam ecclesiae Unitarianistae in Schola Divinitatis Harvardiana doctam. Inter fides transcendentalistarum maximi momenti fuit innatus hominum naturaeque bonum.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/e9/Emerson_by_Johnson_1846-crop.jpg/320px-Emerson_by_Johnson_1846-crop.jpg)
Transcendentalistae crediderunt societatem et eius institutiones, praecipue religionem ordinatam factionesque politicas, puritatem cuiusque hominis ad ultimum corrumpere, homines esse optimos cum confidentes liberique profecto essent, ac solum ex talibus singulis realibus verum commune formari posse.